- PRINCEPS Imperii
- PRINCEPS Imperiiqui ad alteram Statuum Imperii Classem pertinet, dicitur. Cum enim Status Imperii in tres Classes dividantur, prima Electorum, tertia Civitatum Liberarum, media Principum est: quorum singuli habent superioritatem in suo territorio, unde vulgo, Princeps in suo territorie idem potest, quod Imperator in Imperio, Carpzovius, de Leg. Reg. Germ. c. 1. Sect. 13. et Maximilianus hinc I. Regem Regum se esse dixit. Iidem possunt mittere Legatos; habent Confraternitates, i. e. pacta de futura successione: quale fuit in ter Brandeburgicos et Pomeranos; Palatinos et Bavaros; Saxones, Lunaeburgios et Hassos. Porro foedera inter se inire possunt; defensiva etiam contra ipsum Imperatorem inita. Cuiusmodi fuerunt, 1. Foedus Suevicum, dictum Societas Clypei S. Georgii. 2. Foedus Civitatum et Episcoporum, contra Marchionem Brandenburgicum Albertum. 3. Foedus Smalcaldicum, contra Carolum V. 4. Foedus Saxonis, Brandeburgici et Hassi A. C. 1587. 5. Electorum omnium. 6. Electorum Rhenensium etc. Pecuniam quoque cudunt, eamque suâ imagine, non Caesaris, signant; quod cum abolitum iret Carolus V. Imperator obtinere id neutiquam potuit. Nec proscribi possunt ab Imperatore solo, sed a Paribus suis iudicandi sunt: quod vocant das Furstenrecht, plane diversum a Iudicio Aulico et Camerali. Requiritur autem ad hoc Iudicium Principum, 1. Ut ii, qui conveniunt, sint Germani Principes, Imperio subiecti. 2. Ut causa concernat eorum vitam, famam et feuda. 3. Ut ipse imperator praesit, vel Princeps aliquis, eius nomine. 4. Ut in Germania habeatur, et 5. linguâ Germanicâ peragatur, etc. Sunt autem Principes Germaniae vel Catholici Romani vel Protestantes; idque secundum pacem Passaviensem A. C. 1555. confirmatam Monasterii A. C. 1648. Quod enim divisionem illorum, in Ligistas et Unionem seu Correspondentes, circa A. C. 1610. factam attinet, accidentalis illa fuit, et pace factâ, abolita. Iidem vel Ecclesiastici vel Saeculares sunt: Ad Ecclesiasticos pertinent I. Archiepiscopi. II. Episcopi, quorum utrorumque centum numerat Matricula Friderici III. in specie tamen Episcopi Imperii appellati sunt hi IV. Babebergensis, Misnensis, Ratisbonensis et Herbipolensis. III. Abbates et Praelati, qui tamen universi in Comitiis non nisi unum suffragium habent, adeoque unius tantum Principis vicem sustinent, etsi plures Principum titulô sint condecorati. In specie, Abbates Imperii quatuor hi appellantur, Fuldensis, Campodunensis, Weissenburgensis et Murbacensis. Ex his autem Episcoporum nonnulli titulos quoque saeculares usurpant. Hinc Archiepiscopus Coloniensis vocatur Dux Westphaliae et Angriae: Herbipolensis, Dux Franconiae, Argentinensis, Landgravius Alsatiae: et Verodunensis, Comes Verodunensis. Saeculares Principes, sunt iterum vel Archiduces, qui titulus in sola Austriaca familia haeret; vel Duces, e quorum numero quaturor hi Imperii Duces appellantur, Brunsvicensis, Bavariae, Sueviae et Lotharingiae; vel Marchiones, e quibus itidem hi quatuor Imperii Marchiones vocitantur, Brandeburgensis, Misnensis, Badensis et Moraviae; vel Landgravii, quorum hi quatuor similiter Imperii Landgravii nominantur, Thuringiae, Hassiae, Alsatiae et Leuchtenbergensis; vel Comites, inter quos 29. qui Principes sunt, quibus annumerandi 4. Burggravii, eôdem titulô insignes, Norimbergensis videl. Magdeburgensis, Zorbellensis et Misnensis. Post quos Barones etc. Vide de his omnibus Limnaeum de Iure Publ. et Georgium Hornium Orb. Polit. Part. 2. qnibus adde Carpzovium ubi supra, et quae dicta retro
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.